Mosaico decorativo

Talált 11555 Eredmények: Ad

  • ut custodiatis universa mandata illius quæ ego hodie præcipio vobis et possitis introire et possidere terram ad quam ingredimini (Liber Deuteronomii 11, 8)

  • terra enim ad quam ingredieris possidendam non est sicut terra Ægypti de qua existi ubi jacto semine in hortorum morem aquæ ducuntur inriguæ (Liber Deuteronomii 11, 10)

  • quam Dominus Deus tuus semper invisit et oculi illius in ea sunt a principio anni usque ad finem ejus (Liber Deuteronomii 11, 12)

  • fænum ex agris ad pascenda jumenta et ut ipsi comedatis ac saturemini (Liber Deuteronomii 11, 15)

  • cavete ne forte decipiatur cor vestrum et recedatis a Domino serviatisque diis alienis et adoretis eos (Liber Deuteronomii 11, 16)

  • si enim custodieritis mandata quæ ego præcipio vobis et feceritis ea ut diligatis Dominum Deum vestrum et ambuletis in omnibus viis ejus adherentes ei (Liber Deuteronomii 11, 22)

  • omnis locus quem calcaverit pes vester vester erit a deserto et Libano a flumine magno Eufraten usque ad mare occidentale erunt termini vestri (Liber Deuteronomii 11, 24)

  • cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram ad quam pergis habitandam pones benedictionem super montem Garizim maledictionem super montem Hebal (Liber Deuteronomii 11, 29)

  • qui sunt trans Jordanem post viam quæ vergit ad solis occubitum in terra Chananei qui habitat in campestribus contra Galgalam quæ est juxta vallem tendentem et intrantem procul (Liber Deuteronomii 11, 30)

  • hæc sunt præcepta atque judicia quæ facere debetis in terra quam Dominus Deus patrum tuorum daturus est tibi ut possideas eam cunctis diebus quibus super humum gradieris (Liber Deuteronomii 12, 1)

  • sed ad locum quem elegerit Dominus Deus vester de cunctis tribubus vestris ut ponat nomen suum ibi et habitet in eo venietis (Liber Deuteronomii 12, 5)

  • et comedetis ibi in conspectu Domini Dei vestri ac lætabimini in cunctis ad quæ miseritis manum vos et domus vestræ in quibus benedixerit vobis Dominus Deus vester (Liber Deuteronomii 12, 7)


"Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação." São Padre Pio de Pietrelcina