Talált 11555 Eredmények: Ad
de ipsis autem urbibus quæ ad fugitivorum subsidia separantur (Liber Numeri 35, 13)
tam filiis Israël quam advenis atque peregrinis ut confugiat ad eas qui nolens sanguinem fuderit (Liber Numeri 35, 15)
propinquus occisi homicidam interficiet statim ut adprehenderit eum percutiet (Liber Numeri 35, 19)
liberabitur innocens de ultoris manu et reducetur per sententiam in urbem ad quam confugerat manebitque ibi donec sacerdos magnus qui oleo sancto unctus est moriatur (Liber Numeri 35, 25)
debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe residere postquam autem ille obierit homicida revertetur in terram suam (Liber Numeri 35, 28)
homicida sub testibus punietur ad unius testimonium nullus condemnabitur (Liber Numeri 35, 30)
accesserunt autem et principes familiarum Galaad filii Machir filii Manasse de stirpe filiorum Joseph locutique sunt Mosi coram principibus Israël atque dixerunt (Liber Numeri 36, 1)
tibi domino nostro præcepit Dominus ut terram sorte divideres filiis Israël et ut filiabus Salphaad fratris nostri dares possessionem debitam patri (Liber Numeri 36, 2)
quas si alterius tribus homines uxores acceperint sequetur possessio sua et translata ad aliam tribum de nostra hereditate minuetur (Liber Numeri 36, 3)
atque ita fiet ut cum jobeleus id est quinquagesimus annus remissionis advenerit confundatur sortium distributio et aliorum possessio ad alios transeat (Liber Numeri 36, 4)
et hæc lex super filiabus Salphaad a Domino promulgata est nubant quibus volunt tantum ut suæ tribus hominibus (Liber Numeri 36, 6)
et cunctæ feminæ maritos de eadem tribu accipient ut hereditas permaneat in familiis (Liber Numeri 36, 8)