Talált 11555 Eredmények: Ad
si ambulaveritis ex adverso mihi nec volueritis audire me addam plagas vestras usque in septuplum propter peccata vestra (Liber Leviticus 26, 21)
emittamque in vos bestias agri quæ consumant et vos et pecora vestra et ad paucitatem cuncta redigant desertæque fiant viæ vestræ (Liber Leviticus 26, 22)
quod si nec sic volueritis recipere disciplinam sed ambulaveritis ex adverso mihi (Liber Leviticus 26, 23)
ego quoque contra vos adversus incedam et percutiam vos septies propter peccata vestra (Liber Leviticus 26, 24)
inducamque super vos gladium ultorem fœderis mei cumque confugeritis in urbes mittam pestilentiam in medio vestri et trademini hostium manibus (Liber Leviticus 26, 25)
postquam confregero baculum panis vestri ita ut decem mulieres in uno clibano coquant panes et reddant eos ad pondus et comedetis et non saturabimini (Liber Leviticus 26, 26)
et ego incedam adversum vos in furore contrario et corripiam vos septem plagis propter peccata vestra (Liber Leviticus 26, 28)
destruam excelsa vestra et simulacra confringam cadetis inter ruinas idolorum vestrorum et abominabitur vos anima mea (Liber Leviticus 26, 30)
vos autem dispergam in gentes et evaginabo post vos gladium eritque terra vestra deserta et civitates dirutæ (Liber Leviticus 26, 33)
et qui de vobis remanserint dabo pavorem in cordibus eorum in regionibus hostium terrebit eos sonitus folii volantis et ita fugient quasi gladium cadent nullo sequente (Liber Leviticus 26, 36)
quod si et de his aliqui remanserint tabescent in iniquitatibus suis in terra inimicorum suorum et propter peccata patrum suorum et sua adfligentur (Liber Leviticus 26, 39)
donec confiteantur iniquitates suas et majorum suorum quibus prævaricati sunt in me et ambulaverunt ex adverso mihi (Liber Leviticus 26, 40)