Talált 5674 Eredmények: Absalom Autem David
mortuus est autem Azaël rex Syriæ et regnavit Benadad filius ejus pro eo (Liber II Regum 13, 24)
viginti quinque annorum erat cum regnare cœpisset viginti autem et novem annis regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Joaden de Hierusalem (Liber II Regum 14, 2)
et fecit rectum coram Domino verumtamen non ut David pater ejus juxta omnia quæ fecit Joas pater suus fecit (Liber II Regum 14, 3)
filios autem eorum qui occiderant non occidit juxta quod scriptum est in libro legis Mosi sicut præcepit Dominus dicens non morientur patres pro filiis neque filii morientur pro patribus sed unusquisque in peccato suo morietur (Liber II Regum 14, 6)
reliqua autem verborum Joas quæ fecit et fortitudo ejus qua pugnavit contra Amasiam regem Juda nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël (Liber II Regum 14, 15)
vixit autem Amasias filius Joas rex Juda postquam mortuus est Joas filius Joachaz regis Israël viginti quinque annis (Liber II Regum 14, 17)
reliqua autem sermonum Amasiæ nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda (Liber II Regum 14, 18)
et asportaverunt in equis sepultusque est in Hierusalem cum patribus suis in civitate David (Liber II Regum 14, 20)
tulit autem universus populus Judæ Azariam annos natum sedecim et constituerunt eum regem pro patre ejus Amasia (Liber II Regum 14, 21)
reliqua autem sermonum Hieroboam et universa quæ fecit et fortitudo ejus qua prœliatus est et quomodo restituit Damascum et Emath Judæ in Israël nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël (Liber II Regum 14, 28)
percussit autem Dominus regem et fuit leprosus usque in diem mortis suæ et habitabat in domo libera seorsum Joatham vero filius regis gubernabat palatium et judicabat populum terræ (Liber II Regum 15, 5)
reliqua autem sermonum Azariæ et universa quæ fecit nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda (Liber II Regum 15, 6)