Talált 5674 Eredmények: Absalom Autem David
noluit autem Dominus disperdere Judam propter David servum suum sicut promiserat ei ut daret illi lucernam et filiis ejus cunctis diebus (Liber II Regum 8, 19)
venitque Joram Seira et omnis currus cum eo et surrexit nocte percussitque Idumeos qui eum circumdederant et principes curruum populus autem fugit in tabernacula sua (Liber II Regum 8, 21)
reliqua autem sermonum Joram et universa quæ fecit nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda (Liber II Regum 8, 23)
et dormivit Joram cum patribus suis sepultusque est cum eis in civitate David et regnavit Ahazias filius ejus pro eo (Liber II Regum 8, 24)
Heliseus autem prophetes vocavit unum de filiis prophetarum et ait illi accinge lumbos tuos et tolle lenticulam olei hanc in manu tua et vade in Ramoth Galaad (Liber II Regum 9, 1)
et ingressus est ecce autem principes exercitus sedebant et ait verbum mihi ad te princeps dixitque Hieu ad quem ex omnibus nobis at ille dixit ad te o princeps (Liber II Regum 9, 5)
Hieu autem egressus est ad servos domini sui qui dixerunt ei rectene sunt omnia quid venit insanus iste ad te qui ait eis nostis hominem et quid locutus sit (Liber II Regum 9, 11)
nuntiavit autem speculator dicens venit usque ad eos et non revertitur est autem incessus quasi incessus Hieu filii Namsi præceps enim graditur (Liber II Regum 9, 20)
convertit autem Joram manum suam et fugiens ait ad Ahaziam insidiæ Ahazia (Liber II Regum 9, 23)
Ahazias autem rex Juda videns hoc fugit per viam domus horti persecutusque est eum Hieu et ait etiam hunc percutite in curru suo in ascensu Gaber qui est juxta Jeblaam qui fugit in Mageddo et mortuus est ibi (Liber II Regum 9, 27)
et inposuerunt eum servi ejus super currum suum et tulerunt Hierusalem sepelieruntque in sepulchro cum patribus suis in civitate David (Liber II Regum 9, 28)
erant autem Ahab septuaginta filii in Samaria scripsit ergo Hieu litteras et misit in Samariam ad optimates civitatis et ad majores natu et ad nutricios Ahab dicens (Liber II Regum 10, 1)