Talált 4262 Eredmények: ív
locutus est ergo Moses audiente universo cœtu Israël verba carminis hujus et ad finem usque conplevit (Liber Deuteronomii 31, 30)
quando dividebat Altissimus gentes quando separabat filios Adam constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israël (Liber Deuteronomii 32, 8)
invenit eum in terra deserta in loco horroris et vastæ solitudinis circumduxit eum et docuit et custodivit quasi pupillam oculi sui (Liber Deuteronomii 32, 10)
videte quod ego sim solus et non sit alius deus præter me ego occidam et ego vivere faciam percutiam et ego sanabo et non est qui de manu mea possit eruere (Liber Deuteronomii 32, 39)
levabo ad cælum manum meam et dicam vivo ego in æternum (Liber Deuteronomii 32, 40)
inebriabo sagittas meas sanguine et gladius meus devorabit carnes de cruore occisorum et de captivitate nudati inimicorum capitis (Liber Deuteronomii 32, 42)
conplevitque omnes sermones istos loquens ad universum Israël (Liber Deuteronomii 32, 45)
et dixit ad eos ponite corda vestra in omnia verba quæ ego testificor vobis hodie ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere et implere universa quæ scripta sunt legis hujus (Liber Deuteronomii 32, 46)
quia non in cassum præcepta sunt vobis sed ut singuli in eis viverent quæ facientes longo perseveretis tempore in terra ad quam Jordane transmisso ingredimini possidendam (Liber Deuteronomii 32, 47)
vivat Ruben et non moriatur et sit parvus in numero (Liber Deuteronomii 33, 6)
et universum Nepthalim terramque Ephraim et Manasse et omnem terram usque ad mare Novissimum (Liber Deuteronomii 34, 2)
et australem partem et latitudinem campi Hiericho civitatis Palmarum usque Segor (Liber Deuteronomii 34, 3)