Mosaico decorativo

Talált 4262 Eredmények: ív

  • nonne vides quid isti faciant in civitatibus Juda et in plateis Hierusalem (Liber Ieremiae 7, 17)

  • et dices ad eos hæc est gens quæ non audivit vocem Domini Dei sui nec recepit disciplinam periit fides et ablata est de ore eorum (Liber Ieremiae 7, 28)

  • et eligent magis mortem quam vitam omnes qui residui fuerint de cognatione hac pessima in universis locis quæ derelicta sunt ad quæ ejeci eos dicit Dominus exercituum (Liber Ieremiae 8, 3)

  • quare sedemus convenite et ingrediamur civitatem munitam et sileamus ibi quia Dominus noster silere nos fecit et potum dedit nobis aquam fellis peccavimus enim Domino (Liber Ieremiae 8, 14)

  • quis dabit me in solitudine diversorium viatorum et derelinquam populum meum et recedam ab eis quia omnes adulteri sunt cœtus prævaricatorum (Liber Ieremiae 9, 2)

  • et dabo Hierusalem in acervos harenæ et cubilia draconum et civitates Juda dabo in desolationem eo quod non sit habitator (Liber Ieremiae 9, 11)

  • hæc dicit Dominus non glorietur sapiens in sapientia sua et non glorietur fortis in fortitudine sua et non glorietur dives in divitiis suis (Liber Ieremiae 9, 23)

  • quis non timebit te o rex gentium tuum est enim decus inter cunctos sapientes gentium et in universis regnis eorum nullus est similis tui (Liber Ieremiae 10, 7)

  • argentum involutum de Tharsis adfertur et aurum de Ofaz opus artificis et manus ærarii hyacinthus et purpura indumentum eorum opus artificum universa hæc (Liber Ieremiae 10, 9)

  • Dominus autem Deus verus est ipse Deus vivens et rex sempiternus ab indignatione ejus commovebitur terra et non sustinebunt gentes comminationem ejus (Liber Ieremiae 10, 10)

  • vox auditionis ecce venit et commotio magna de terra aquilonis ut ponat civitates Juda solitudinem et habitaculum draconum (Liber Ieremiae 10, 22)

  • et dixit Dominus ad me vociferare omnia verba hæc in civitatibus Juda et foris Hierusalem dicens audite verba pacti hujus et facite illa (Liber Ieremiae 11, 6)


"Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações." São Padre Pio de Pietrelcina