Talált 4262 Eredmények: ív
facto autem die altero locutus est Moses ad populum peccastis peccatum maximum ascendam ad Dominum si quo modo eum quivero deprecari pro scelere vestro (Liber Exodus 32, 30)
cumque egrederetur Moses ad tabernaculum surgebat universa plebs et stabat unusquisque in ostio papilionis sui aspiciebantque tergum Mosi donec ingrederetur tentorium (Liber Exodus 33, 8)
cernentibus universis quod columna nubis staret ad ostium tabernaculi stabantque ipsi et adorabant per fores tabernaculorum suorum (Liber Exodus 33, 10)
rursumque ait non poteris videre faciem meam non enim videbit me homo et vivet (Liber Exodus 33, 20)
ambos erudivit sapientia ut faciant opera abietarii polymitarii ac plumarii de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso et texant omnia ac nova quæque repperiant (Liber Exodus 35, 35)
tradidit eis universa donaria filiorum Israël qui cum instarent operi cotidie mane vota populus offerebat (Liber Exodus 36, 3)
fecit autem Beselehel et arcam de lignis setthim habentem duos semis cubitos in longitudinem et cubitum ac semissem in latitudinem altitudo quoque uno cubito fuit et dimidio vestivitque eam auro purissimo intus ac foris (Liber Exodus 37, 1)
vectes quoque fecit de lignis setthim quos vestivit auro (Liber Exodus 37, 4)
et vasa ad diversos usus mensæ acetabula fialas cyatos et turibula ex auro puro in quibus offerenda sunt liba (Liber Exodus 37, 16)
et spheræ igitur et calami ex ipso erant universa ductilia de auro purissimo (Liber Exodus 37, 22)
vestivitque illud auro purissimo cum craticula ac parietibus et cornibus (Liber Exodus 37, 26)
et in usus ejus paravit ex ære vasa diversa lebetas forcipes fuscinulas uncinos et ignium receptacula (Liber Exodus 38, 3)