Talált 4262 Eredmények: ív
non proderunt divitiæ in die ultionis justitia autem liberabit a morte (Liber Proverbiorum 11, 4)
in bonis justorum exultabit civitas et in perditione impiorum erit laudatio (Liber Proverbiorum 11, 10)
benedictione justorum exaltabitur civitas et ore impiorum subvertetur (Liber Proverbiorum 11, 11)
mulier gratiosa inveniet gloriam et robusti habebunt divitias (Liber Proverbiorum 11, 16)
alii dividunt propria et ditiores fiunt alii rapiunt non sua et semper in egestate sunt (Liber Proverbiorum 11, 24)
qui confidet in divitiis suis corruet justi autem quasi virens folium germinabunt (Liber Proverbiorum 11, 28)
est quasi dives cum nihil habeat et est quasi pauper cum in multis divitiis sit (Liber Proverbiorum 13, 7)
redemptio animæ viri divitiæ suæ qui autem pauper est increpationem non sustinet (Liber Proverbiorum 13, 8)
etiam proximo suo pauper odiosus erit amici vero divitum multi (Liber Proverbiorum 14, 20)
corona sapientium divitiæ eorum fatuitas stultorum inprudentia (Liber Proverbiorum 14, 24)
omnes dies pauperis mali secura mens quasi juge convivium (Liber Proverbiorum 15, 15)
conturbat domum suam qui sectatur avaritiam qui autem odit munera vivet (Liber Proverbiorum 15, 27)