Talált 182 Eredmények: Vidi
Et vidi: et ecce similitudo quasi aspectus ignis: ab aspectu lumborum ejus et deorsum, ignis: et a lumbis ejus et sursum, quasi aspectus splendoris, ut visio electri. (Prophetia Ezechielis 8, 2)
Et introduxit me ad ostium atrii, et vidi, et ecce foramen unum in pariete. (Prophetia Ezechielis 8, 7)
Et ingressus vidi, et ecce omnis similitudo reptilium et animalium, abominatio, et universa idola domus Israël, depicta erant in pariete in circuitu per totum: (Prophetia Ezechielis 8, 10)
Et vidi: et ecce in firmamento quod erat super caput cherubim, quasi lapis sapphirus, quasi species similitudinis solii, apparuit super ea. (Prophetia Ezechielis 10, 1)
Et vidi: et ecce quatuor rotæ juxta cherubim: rota una juxta cherub unum, et rota alia juxta cherub unum: species autem rotarum erat quasi visio lapidis chrysolithi: (Prophetia Ezechielis 10, 9)
Ipsum est animal quod vidi subter Deum Israël juxta fluvium Chobar, et intellexi quia cherubim essent. (Prophetia Ezechielis 10, 20)
Et elevavit me spiritus, et introduxit me ad portam domus Domini orientalem, quæ respicit ad solis ortum: et ecce in introitu portæ viginti quinque viri: et vidi in medio eorum Jezoniam filium Azur, et Pheltiam filium Banaiæ, principes populi. (Prophetia Ezechielis 11, 1)
Transiens autem per te, vidi te conculcari in sanguine tuo: et dixi tibi cum esses in sanguine tuo: Vive, dixi, inquam, tibi: in sanguine tuo vive. (Prophetia Ezechielis 16, 6)
Et transivi per te, et vidi te: et ecce tempus tuum, tempus amantium: et expandi amictum meum super te, et operui ignominiam tuam: et juravi tibi, et ingressus sum pactum tecum, ait Dominus Deus, et facta es mihi. (Prophetia Ezechielis 16, 8)
Et vidi quod polluta esset via una ambarum. (Prophetia Ezechielis 23, 13)
Et vidi, et ecce super ea nervi et carnes ascenderunt, et extenta est in eis cutis desuper: et spiritum non habebant. (Prophetia Ezechielis 37, 8)
Et vidi in domo altitudinem per circuitum, fundata latera ad mensuram calami sex cubitorum spatio: (Prophetia Ezechielis 41, 8)