Encontrados 182 resultados para: Vidi

  • Et vidi: et ecce similitudo quasi aspectus ignis: ab aspectu lumborum ejus et deorsum, ignis: et a lumbis ejus et sursum, quasi aspectus splendoris, ut visio electri. (Prophetia Ezechielis 8, 2)

  • Et introduxit me ad ostium atrii, et vidi, et ecce foramen unum in pariete. (Prophetia Ezechielis 8, 7)

  • Et ingressus vidi, et ecce omnis similitudo reptilium et animalium, abominatio, et universa idola domus Israël, depicta erant in pariete in circuitu per totum: (Prophetia Ezechielis 8, 10)

  • Et vidi: et ecce in firmamento quod erat super caput cherubim, quasi lapis sapphirus, quasi species similitudinis solii, apparuit super ea. (Prophetia Ezechielis 10, 1)

  • Et vidi: et ecce quatuor rotæ juxta cherubim: rota una juxta cherub unum, et rota alia juxta cherub unum: species autem rotarum erat quasi visio lapidis chrysolithi: (Prophetia Ezechielis 10, 9)

  • Ipsum est animal quod vidi subter Deum Israël juxta fluvium Chobar, et intellexi quia cherubim essent. (Prophetia Ezechielis 10, 20)

  • Et elevavit me spiritus, et introduxit me ad portam domus Domini orientalem, quæ respicit ad solis ortum: et ecce in introitu portæ viginti quinque viri: et vidi in medio eorum Jezoniam filium Azur, et Pheltiam filium Banaiæ, principes populi. (Prophetia Ezechielis 11, 1)

  • Transiens autem per te, vidi te conculcari in sanguine tuo: et dixi tibi cum esses in sanguine tuo: Vive, dixi, inquam, tibi: in sanguine tuo vive. (Prophetia Ezechielis 16, 6)

  • Et transivi per te, et vidi te: et ecce tempus tuum, tempus amantium: et expandi amictum meum super te, et operui ignominiam tuam: et juravi tibi, et ingressus sum pactum tecum, ait Dominus Deus, et facta es mihi. (Prophetia Ezechielis 16, 8)

  • Et vidi quod polluta esset via una ambarum. (Prophetia Ezechielis 23, 13)

  • Et vidi, et ecce super ea nervi et carnes ascenderunt, et extenta est in eis cutis desuper: et spiritum non habebant. (Prophetia Ezechielis 37, 8)

  • Et vidi in domo altitudinem per circuitum, fundata latera ad mensuram calami sex cubitorum spatio: (Prophetia Ezechielis 41, 8)


“Faltar com a caridade¨¦ como ferir a pupila dos olhos de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina