Talált 12906 Eredmények: Ut
Ibunt rami ejus, et erit quasi oliva gloria ejus, et odor ejus ut Libani. (Prophetia Osee 14, 7)
Convertentur sedentes in umbra ejus ; vivent tritico, et germinabunt quasi vinea ; memoriale ejus sicut vinum Libani. (Prophetia Osee 14, 8)
Ephraim, quid mihi ultra idola? Ego exaudiam, et dirigam eum ego ut abietem virentem ; ex me fructus tuus inventus est. (Prophetia Osee 14, 9)
Audite hoc, senes, et auribus percipite, omnes habitatores terræ: si factum est istud in diebus vestris, aut in diebus patrum vestrorum? (Prophetia Ioel 1, 2)
Gens enim ascendit super terram meam, fortis et innumerabilis: dentes ejus ut dentes leonis, et molares ejus ut catuli leonis. (Prophetia Ioel 1, 6)
Computruerunt jumenta in stercore suo, demolita sunt horrea, dissipatæ sunt apothecæ, quoniam confusum est triticum. (Prophetia Ioel 1, 17)
Sicut sonitus quadrigarum super capita montium exilient, sicut sonitus flammæ ignis devorantis stipulam, velut populus fortis præparatus ad prælium. (Prophetia Ioel 2, 5)
Sicut fortes current ; quasi viri bellatores ascendent murum: viri in viis suis gradientur, et non declinabunt a semitis suis. (Prophetia Ioel 2, 7)
Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes, ministri Domini, et dicent: Parce, Domine, parce populo tuo ; et ne des hæreditatem tuam in opprobrium, ut dominentur eis nationes. Quare dicunt in populis: Ubi est Deus eorum? (Prophetia Ioel 2, 17)
Et eum qui ab aquilone est procul faciam a vobis, et expellam eum in terram inviam et desertam: faciem ejus contra mare orientale, et extremum ejus ad mare novissimum: et ascendet fœtor ejus, et ascendet putredo ejus, quia superbe egit. (Prophetia Ioel 2, 20)
Noli timere, terra: exsulta, et lætare, quoniam magnificavit Dominus ut faceret. (Prophetia Ioel 2, 21)
Nolite timere, animalia regionis, quia germinaverunt speciosa deserti ; quia lignum attulit fructum suum, ficus et vinea dederunt virtutem suam. (Prophetia Ioel 2, 22)