Mosaico decorativo

pronađen 12906 Rezultati za: Ut

  • Ibunt rami ejus, et erit quasi oliva gloria ejus, et odor ejus ut Libani. (Prophetia Osee 14, 7)

  • Convertentur sedentes in umbra ejus ; vivent tritico, et germinabunt quasi vinea ; memoriale ejus sicut vinum Libani. (Prophetia Osee 14, 8)

  • Ephraim, quid mihi ultra idola? Ego exaudiam, et dirigam eum ego ut abietem virentem ; ex me fructus tuus inventus est. (Prophetia Osee 14, 9)

  • Audite hoc, senes, et auribus percipite, omnes habitatores terræ: si factum est istud in diebus vestris, aut in diebus patrum vestrorum? (Prophetia Ioel 1, 2)

  • Gens enim ascendit super terram meam, fortis et innumerabilis: dentes ejus ut dentes leonis, et molares ejus ut catuli leonis. (Prophetia Ioel 1, 6)

  • Computruerunt jumenta in stercore suo, demolita sunt horrea, dissipatæ sunt apothecæ, quoniam confusum est triticum. (Prophetia Ioel 1, 17)

  • Sicut sonitus quadrigarum super capita montium exilient, sicut sonitus flammæ ignis devorantis stipulam, velut populus fortis præparatus ad prælium. (Prophetia Ioel 2, 5)

  • Sicut fortes current ; quasi viri bellatores ascendent murum: viri in viis suis gradientur, et non declinabunt a semitis suis. (Prophetia Ioel 2, 7)

  • Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes, ministri Domini, et dicent: Parce, Domine, parce populo tuo ; et ne des hæreditatem tuam in opprobrium, ut dominentur eis nationes. Quare dicunt in populis: Ubi est Deus eorum? (Prophetia Ioel 2, 17)

  • Et eum qui ab aquilone est procul faciam a vobis, et expellam eum in terram inviam et desertam: faciem ejus contra mare orientale, et extremum ejus ad mare novissimum: et ascendet fœtor ejus, et ascendet putredo ejus, quia superbe egit. (Prophetia Ioel 2, 20)

  • Noli timere, terra: exsulta, et lætare, quoniam magnificavit Dominus ut faceret. (Prophetia Ioel 2, 21)

  • Nolite timere, animalia regionis, quia germinaverunt speciosa deserti ; quia lignum attulit fructum suum, ficus et vinea dederunt virtutem suam. (Prophetia Ioel 2, 22)


"Diante de Deus ajoelhe-se sempre." São Padre Pio de Pietrelcina