Mosaico decorativo

Talált 12906 Eredmények: Ut

  • Si enim rusticus quis erat, aut pastor, aut agri laborum operarius præoccupatus esset, ineffugibilem sustinebat necessitatem ; (Liber Sapientiae 17, 16)

  • una enim catena tenebrarum omnes erant colligati. Sive spiritus sibilans, aut inter spissos arborum ramos avium sonus suavis, aut vis aquæ decurrentis nimium, (Liber Sapientiae 17, 17)

  • aut sonus validus præcipitatarum petrarum, aut ludentium animalium cursus invisus, aut mugientium valida bestiarum vox, aut resonans de altissimis montibus echo: deficientes faciebant illos præ timore. (Liber Sapientiae 17, 18)

  • Solis autem illis superposita erat gravis nox, imago tenebrarum quæ superventura illis erat: ipsi ergo sibi erant graviores tenebris. (Liber Sapientiae 17, 20)

  • Sanctis autem tuis maxima erat lux, et horum quidem vocem audiebant, sed figuram non videbant. Et quia non et ipsi eadem passi erant, magnificabant te ; (Liber Sapientiae 18, 1)

  • et qui ante læsi erant, quia non lædebantur, gratias agebant, et ut esset differentia, donum petebant. (Liber Sapientiae 18, 2)

  • Illa enim nox ante cognita est a patribus nostris, ut vere scientes quibus juramentis crediderunt, animæquiores essent. (Liber Sapientiae 18, 6)

  • Suscepta est autem a populo tuo sanitas quidem justorum, injustorum autem exterminatio. (Liber Sapientiae 18, 7)

  • Sicut enim læsisti adversarios, sic et nos provocans magnificasti. (Liber Sapientiae 18, 8)

  • Resonabat autem inconveniens inimicorum vox, et flebilis audiebatur planctus ploratorum infantium. (Liber Sapientiae 18, 10)

  • Simili autem pœna servus cum domino afflictus est, et popularis homo regi similia passus. (Liber Sapientiae 18, 11)

  • gladius acutus insimulatum imperium tuum portans: et stans, replevit omnia morte, et usque ad cælum attingebat stans in terra. (Liber Sapientiae 18, 16)


"A cada vitória sobre o pecado corresponde um grau de glória eterna". São Padre Pio de Pietrelcina