Encontrados 12906 resultados para: Ut
Si enim rusticus quis erat, aut pastor, aut agri laborum operarius præoccupatus esset, ineffugibilem sustinebat necessitatem ; (Liber Sapientiae 17, 16)
una enim catena tenebrarum omnes erant colligati. Sive spiritus sibilans, aut inter spissos arborum ramos avium sonus suavis, aut vis aquæ decurrentis nimium, (Liber Sapientiae 17, 17)
aut sonus validus præcipitatarum petrarum, aut ludentium animalium cursus invisus, aut mugientium valida bestiarum vox, aut resonans de altissimis montibus echo: deficientes faciebant illos præ timore. (Liber Sapientiae 17, 18)
Solis autem illis superposita erat gravis nox, imago tenebrarum quæ superventura illis erat: ipsi ergo sibi erant graviores tenebris. (Liber Sapientiae 17, 20)
Sanctis autem tuis maxima erat lux, et horum quidem vocem audiebant, sed figuram non videbant. Et quia non et ipsi eadem passi erant, magnificabant te ; (Liber Sapientiae 18, 1)
et qui ante læsi erant, quia non lædebantur, gratias agebant, et ut esset differentia, donum petebant. (Liber Sapientiae 18, 2)
Illa enim nox ante cognita est a patribus nostris, ut vere scientes quibus juramentis crediderunt, animæquiores essent. (Liber Sapientiae 18, 6)
Suscepta est autem a populo tuo sanitas quidem justorum, injustorum autem exterminatio. (Liber Sapientiae 18, 7)
Sicut enim læsisti adversarios, sic et nos provocans magnificasti. (Liber Sapientiae 18, 8)
Resonabat autem inconveniens inimicorum vox, et flebilis audiebatur planctus ploratorum infantium. (Liber Sapientiae 18, 10)
Simili autem pœna servus cum domino afflictus est, et popularis homo regi similia passus. (Liber Sapientiae 18, 11)
gladius acutus insimulatum imperium tuum portans: et stans, replevit omnia morte, et usque ad cælum attingebat stans in terra. (Liber Sapientiae 18, 16)