Talált 12906 Eredmények: Ut
Nicanor tamen, audiens virtutem comitum Judæ, et animi magnitudinem quam pro patriæ certaminibus habebant, sanguine judicium facere metuebat. (Liber II Maccabaeorum 14, 18)
Quam ob rem præmisit Posidonium, et Theodotium, et Matthiam, ut darent dextras atque acciperent. (Liber II Maccabaeorum 14, 19)
Præcepit autem Judas armatos esse locis opportunis, ne forte ab hostibus repente mali aliquid oriretur: et congruum colloquium fecerunt. (Liber II Maccabaeorum 14, 22)
Morabatur autem Nicanor Jerosolymis, nihilque inique agebat: gregesque turbarum quæ congregatæ fuerant, dimisit. (Liber II Maccabaeorum 14, 23)
Habebat autem Judam semper carum ex animo, et erat viro inclinatus. (Liber II Maccabaeorum 14, 24)
Alcimus autem, videns caritatem illorum ad invicem et conventiones, venit ad Demetrium, et dicebat Nicanorem rebus alienis assentire, Judamque regni insidiatorem successorem sibi destinasse. (Liber II Maccabaeorum 14, 26)
Et his dictis abiit. Sacerdotes autem protendentes manus in cælum, invocabant eum qui semper propugnator esset gentis ipsorum, hæc dicentes: (Liber II Maccabaeorum 14, 34)
Et nunc, Sancte sanctorum, omnium Domine, conserva in æternum impollutam domum istam, quæ nuper mundata est. (Liber II Maccabaeorum 14, 36)
Razias autem quidam de senioribus ab Jerosolymis delatus est Nicanori, vir amator civitatis, et bene audiens: qui pro affectu pater Judæorum appellabatur. (Liber II Maccabaeorum 14, 37)
Volens autem Nicanor manifestare odium quod habebat in Judæos, misit milites quingentos ut eum comprehenderent. (Liber II Maccabaeorum 14, 39)
Putabat enim, si illum decepisset, se cladem Judæis maximam illaturum. (Liber II Maccabaeorum 14, 40)
Turbis autem irruere in domum ejus, et januam dirumpere: atque ignem admovere cupientibus, cum jam comprehenderetur, gladio se petiit, (Liber II Maccabaeorum 14, 41)