Mosaico decorativo

Trouvé 12906 Résultats pour: Ut

  • Nicanor tamen, audiens virtutem comitum Judæ, et animi magnitudinem quam pro patriæ certaminibus habebant, sanguine judicium facere metuebat. (Liber II Maccabaeorum 14, 18)

  • Quam ob rem præmisit Posidonium, et Theodotium, et Matthiam, ut darent dextras atque acciperent. (Liber II Maccabaeorum 14, 19)

  • Præcepit autem Judas armatos esse locis opportunis, ne forte ab hostibus repente mali aliquid oriretur: et congruum colloquium fecerunt. (Liber II Maccabaeorum 14, 22)

  • Morabatur autem Nicanor Jerosolymis, nihilque inique agebat: gregesque turbarum quæ congregatæ fuerant, dimisit. (Liber II Maccabaeorum 14, 23)

  • Habebat autem Judam semper carum ex animo, et erat viro inclinatus. (Liber II Maccabaeorum 14, 24)

  • Alcimus autem, videns caritatem illorum ad invicem et conventiones, venit ad Demetrium, et dicebat Nicanorem rebus alienis assentire, Judamque regni insidiatorem successorem sibi destinasse. (Liber II Maccabaeorum 14, 26)

  • Et his dictis abiit. Sacerdotes autem protendentes manus in cælum, invocabant eum qui semper propugnator esset gentis ipsorum, hæc dicentes: (Liber II Maccabaeorum 14, 34)

  • Et nunc, Sancte sanctorum, omnium Domine, conserva in æternum impollutam domum istam, quæ nuper mundata est. (Liber II Maccabaeorum 14, 36)

  • Razias autem quidam de senioribus ab Jerosolymis delatus est Nicanori, vir amator civitatis, et bene audiens: qui pro affectu pater Judæorum appellabatur. (Liber II Maccabaeorum 14, 37)

  • Volens autem Nicanor manifestare odium quod habebat in Judæos, misit milites quingentos ut eum comprehenderent. (Liber II Maccabaeorum 14, 39)

  • Putabat enim, si illum decepisset, se cladem Judæis maximam illaturum. (Liber II Maccabaeorum 14, 40)

  • Turbis autem irruere in domum ejus, et januam dirumpere: atque ignem admovere cupientibus, cum jam comprehenderetur, gladio se petiit, (Liber II Maccabaeorum 14, 41)


"As almas! As almas! Se alguém soubesse o preço que custam". São Padre Pio de Pietrelcina