Mosaico decorativo

Talált 12906 Eredmények: Ut

  • Et respondens angelus, dixit ei : Cordis ejus particulam si super carbones ponas, fumus ejus extricat omne genus dæmoniorum sive a viro, sive a muliere, ita ut ultra non accedat ad eos. (Liber Thobis 6, 8)

  • Et dixit ei Tobias : Ubi vis ut maneamus ? (Liber Thobis 6, 10)

  • Timeo ergo, ne forte et mihi hæc eveniant : et cum sim unicus parentibus meis, deponam senectutem illorum cum tristitia ad inferos. (Liber Thobis 6, 15)

  • Hi namque qui conjugium ita suscipiunt, ut Deum a se et a sua mente excludant, et suæ libidini ita vacent sicut equus et mulus quibus non est intellectus : habet potestatem dæmonium super eos. (Liber Thobis 6, 17)

  • Tu autem cum acceperis eam, ingressus cubiculum, per tres dies continens esto ab ea, et nihil aliud nisi orationibus vacabis cum ea. (Liber Thobis 6, 18)

  • Ipsa autem nocte, incenso jecore piscis, fugabitur dæmonium. (Liber Thobis 6, 19)

  • Tertia autem nocte, benedictionem consequeris, ut filii ex vobis procreentur incolumes. (Liber Thobis 6, 21)

  • Transacta autem tertia nocte, accipies virginem cum timore Domini, amore filiorum magis quam libidine ductus, ut in semine Abrahæ benedictionem in filiis consequaris. (Liber Thobis 6, 22)

  • Ingressi sunt autem ad Raguelem, et suscepit eos Raguel cum gaudio. (Liber Thobis 7, 1)

  • Postquam autem locuti sunt, præcepit Raguel occidi arietem, et parari convivium. Cumque hortaretur eos discumbere ad prandium, (Liber Thobis 7, 9)

  • Quo audito verbo Raguel expavit, sciens quid evenerit illis septem viris qui ingressi sunt ad eam : et timere cœpit ne forte et huic similiter contingeret. Et cum nutaret, et non daret petenti ullum responsum, (Liber Thobis 7, 11)

  • Et credo quoniam ideo fecit vos venire ad me, ut ista conjungeretur cognationi suæ secundum legem Moysi : et nunc noli dubium gerere quod tibi eam tradam. (Liber Thobis 7, 14)


"Submeter-se não significa ser escravo, mas ser livre para receber santos conselhos." São Padre Pio de Pietrelcina