Found 12906 Results for: Ut
Et respondens angelus, dixit ei : Cordis ejus particulam si super carbones ponas, fumus ejus extricat omne genus dæmoniorum sive a viro, sive a muliere, ita ut ultra non accedat ad eos. (Liber Thobis 6, 8)
Et dixit ei Tobias : Ubi vis ut maneamus ? (Liber Thobis 6, 10)
Timeo ergo, ne forte et mihi hæc eveniant : et cum sim unicus parentibus meis, deponam senectutem illorum cum tristitia ad inferos. (Liber Thobis 6, 15)
Hi namque qui conjugium ita suscipiunt, ut Deum a se et a sua mente excludant, et suæ libidini ita vacent sicut equus et mulus quibus non est intellectus : habet potestatem dæmonium super eos. (Liber Thobis 6, 17)
Tu autem cum acceperis eam, ingressus cubiculum, per tres dies continens esto ab ea, et nihil aliud nisi orationibus vacabis cum ea. (Liber Thobis 6, 18)
Ipsa autem nocte, incenso jecore piscis, fugabitur dæmonium. (Liber Thobis 6, 19)
Tertia autem nocte, benedictionem consequeris, ut filii ex vobis procreentur incolumes. (Liber Thobis 6, 21)
Transacta autem tertia nocte, accipies virginem cum timore Domini, amore filiorum magis quam libidine ductus, ut in semine Abrahæ benedictionem in filiis consequaris. (Liber Thobis 6, 22)
Ingressi sunt autem ad Raguelem, et suscepit eos Raguel cum gaudio. (Liber Thobis 7, 1)
Postquam autem locuti sunt, præcepit Raguel occidi arietem, et parari convivium. Cumque hortaretur eos discumbere ad prandium, (Liber Thobis 7, 9)
Quo audito verbo Raguel expavit, sciens quid evenerit illis septem viris qui ingressi sunt ad eam : et timere cœpit ne forte et huic similiter contingeret. Et cum nutaret, et non daret petenti ullum responsum, (Liber Thobis 7, 11)
Et credo quoniam ideo fecit vos venire ad me, ut ista conjungeretur cognationi suæ secundum legem Moysi : et nunc noli dubium gerere quod tibi eam tradam. (Liber Thobis 7, 14)