Mosaico decorativo

Talált 12906 Eredmények: Ut

  • Qui extendens manum dexteram, posuit super caput Ephraim minoris fratris: sinistram autem super caput Manasse qui major natu erat, commutans manus. (Liber Genesis 48, 14)

  • Videns autem Joseph quod posuisset pater suus dexteram manum super caput Ephraim, graviter accepit: et apprehensam manum patris levare conatus est de capite Ephraim, et transferre super caput Manasse. (Liber Genesis 48, 17)

  • Dixitque ad patrem: Non ita convenit, pater: quia hic est primogenitus, pone dexteram tuam super caput ejus. (Liber Genesis 48, 18)

  • Benedixitque eis in tempore illo, dicens: In te benedicetur Israël, atque dicetur: Faciat tibi Deus sicut Ephraim, et sicut Manasse. Constituitque Ephraim ante Manassen. (Liber Genesis 48, 20)

  • Vocavit autem Jacob filios suos, et ait eis: Congregamini, ut annuntiem quæ ventura sunt vobis in diebus novissimis. (Liber Genesis 49, 1)

  • Effusus es sicut aqua, non crescas: quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus. (Liber Genesis 49, 4)

  • Catulus leonis Juda: ad prædam, fili mi, ascendisti: requiescens accubuisti ut leo, et quasi leæna: quis suscitabit eum? (Liber Genesis 49, 9)

  • Vidit requiem, quod esset bona et terram, quod optima: et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens. (Liber Genesis 49, 15)

  • Dan judicabit populum suum sicut et alia tribus in Israël. (Liber Genesis 49, 16)

  • Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro. (Liber Genesis 49, 17)

  • Salutare tuum expectabo, Domine. (Liber Genesis 49, 18)

  • Sedit in forti arcus ejus, et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Jacob: inde pastor egressus est, lapis Israël. (Liber Genesis 49, 24)


“Sigamos o caminho que nos conduz a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina