Gefunden 12906 Ergebnisse für: Ut
Qui extendens manum dexteram, posuit super caput Ephraim minoris fratris: sinistram autem super caput Manasse qui major natu erat, commutans manus. (Liber Genesis 48, 14)
Videns autem Joseph quod posuisset pater suus dexteram manum super caput Ephraim, graviter accepit: et apprehensam manum patris levare conatus est de capite Ephraim, et transferre super caput Manasse. (Liber Genesis 48, 17)
Dixitque ad patrem: Non ita convenit, pater: quia hic est primogenitus, pone dexteram tuam super caput ejus. (Liber Genesis 48, 18)
Benedixitque eis in tempore illo, dicens: In te benedicetur Israël, atque dicetur: Faciat tibi Deus sicut Ephraim, et sicut Manasse. Constituitque Ephraim ante Manassen. (Liber Genesis 48, 20)
Vocavit autem Jacob filios suos, et ait eis: Congregamini, ut annuntiem quæ ventura sunt vobis in diebus novissimis. (Liber Genesis 49, 1)
Effusus es sicut aqua, non crescas: quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus. (Liber Genesis 49, 4)
Catulus leonis Juda: ad prædam, fili mi, ascendisti: requiescens accubuisti ut leo, et quasi leæna: quis suscitabit eum? (Liber Genesis 49, 9)
Vidit requiem, quod esset bona et terram, quod optima: et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens. (Liber Genesis 49, 15)
Dan judicabit populum suum sicut et alia tribus in Israël. (Liber Genesis 49, 16)
Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro. (Liber Genesis 49, 17)
Salutare tuum expectabo, Domine. (Liber Genesis 49, 18)
Sedit in forti arcus ejus, et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Jacob: inde pastor egressus est, lapis Israël. (Liber Genesis 49, 24)
