Mosaico decorativo

Talált 12906 Eredmények: Ut

  • Unde factum est ut hædum caprarum accipiens detulisset domi : (Liber Thobis 2, 20)

  • cujus cum vocem balantis vir ejus audisset, dixit : Videte, ne forte furtivus sit : reddite eum dominis suis, quia non licet nobis aut edere ex furto aliquid, aut contingere. (Liber Thobis 2, 21)

  • Eadem itaque die, contigit ut Sara filia Raguelis in Rages civitate Medorum et ipsa audiret improperium ab una ex ancillis patris sui, (Liber Thobis 3, 7)

  • quoniam tradita fuerat septem viris, et dæmonium nomine Asmodæus occiderat eos, mox ut ingressi fuissent ad eam. (Liber Thobis 3, 8)

  • Ergo cum pro culpa sua increparet puellam, respondit ei, dicens : Amplius ex te non videamus filium aut filiam super terram, interfectrix virorum tuorum. (Liber Thobis 3, 9)

  • Numquid et occidere me vis, sicut jam occidisti septem viros ? Ad hanc vocem perrexit in superius cubiculum domus suæ : et tribus diebus, et tribus noctibus non manducavit, neque bibit : (Liber Thobis 3, 10)

  • sed in oratione persistens cum lacrimis deprecabatur Deum, ut ab isto improperio liberaret eam. (Liber Thobis 3, 11)

  • Factum est autem die tertia, dum compleret orationem, benedicens Dominum (Liber Thobis 3, 12)

  • Peto, Domine, ut de vinculo improperii hujus absolvas me, aut certe desuper terram eripias me. (Liber Thobis 3, 15)

  • Virum autem cum timore tuo, non cum libidine mea, consensi suscipere. (Liber Thobis 3, 18)

  • Et, aut ego indigna fui illis, aut illi forsitan me non fuerunt digni, quia forsitan viro alii conservasti me. (Liber Thobis 3, 19)

  • Hoc autem pro certo habet omnis qui te colit : quod vita ejus, si in probatione fuerit, coronabitur ; si autem in tribulatione fuerit, liberabitur ; et si in correptione fuerit, ad misericordiam tuam venire licebit. (Liber Thobis 3, 21)


"Deve-se caminhar em nuvens cada vez que se termina uma confissão!" São Padre Pio de Pietrelcina