Encontrados 12906 resultados para: Ut
Unde factum est ut hædum caprarum accipiens detulisset domi : (Liber Thobis 2, 20)
cujus cum vocem balantis vir ejus audisset, dixit : Videte, ne forte furtivus sit : reddite eum dominis suis, quia non licet nobis aut edere ex furto aliquid, aut contingere. (Liber Thobis 2, 21)
Eadem itaque die, contigit ut Sara filia Raguelis in Rages civitate Medorum et ipsa audiret improperium ab una ex ancillis patris sui, (Liber Thobis 3, 7)
quoniam tradita fuerat septem viris, et dæmonium nomine Asmodæus occiderat eos, mox ut ingressi fuissent ad eam. (Liber Thobis 3, 8)
Ergo cum pro culpa sua increparet puellam, respondit ei, dicens : Amplius ex te non videamus filium aut filiam super terram, interfectrix virorum tuorum. (Liber Thobis 3, 9)
Numquid et occidere me vis, sicut jam occidisti septem viros ? Ad hanc vocem perrexit in superius cubiculum domus suæ : et tribus diebus, et tribus noctibus non manducavit, neque bibit : (Liber Thobis 3, 10)
sed in oratione persistens cum lacrimis deprecabatur Deum, ut ab isto improperio liberaret eam. (Liber Thobis 3, 11)
Factum est autem die tertia, dum compleret orationem, benedicens Dominum (Liber Thobis 3, 12)
Peto, Domine, ut de vinculo improperii hujus absolvas me, aut certe desuper terram eripias me. (Liber Thobis 3, 15)
Virum autem cum timore tuo, non cum libidine mea, consensi suscipere. (Liber Thobis 3, 18)
Et, aut ego indigna fui illis, aut illi forsitan me non fuerunt digni, quia forsitan viro alii conservasti me. (Liber Thobis 3, 19)
Hoc autem pro certo habet omnis qui te colit : quod vita ejus, si in probatione fuerit, coronabitur ; si autem in tribulatione fuerit, liberabitur ; et si in correptione fuerit, ad misericordiam tuam venire licebit. (Liber Thobis 3, 21)