Talált 25898 Eredmények: Um
Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius: ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus. (Liber Genesis 3, 15)
Mulieri quoque dixit: Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus tuos: in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui. (Liber Genesis 3, 16)
In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es: quia pulvis es et in pulverem reverteris. (Liber Genesis 3, 19)
Et vocavit Adam nomen uxoris suæ, Heva: eo quod mater esset cunctorum viventium. (Liber Genesis 3, 20)
et ait: Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum: nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitæ, et comedat, et vivat in æternum. (Liber Genesis 3, 22)
Et emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est. (Liber Genesis 3, 23)
Ejecitque Adam: et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitæ. (Liber Genesis 3, 24)
Adam vero cognovit uxorem suam Hevam, quæ concepit et peperit Cain, dicens: Possedi hominem per Deum. (Liber Genesis 4, 1)
Rursumque peperit fratrem ejus Abel. Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola. (Liber Genesis 4, 2)
Factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terræ munera Domino. (Liber Genesis 4, 3)
Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum: et respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus. (Liber Genesis 4, 4)
Dixitque Dominus ad eum: Quare iratus es? et cur concidit facies tua? (Liber Genesis 4, 6)