Mosaico decorativo

Talált 25898 Eredmények: Um

  • Et benedixit diei septimo, et sanctificavit illum, quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret. (Liber Genesis 2, 3)

  • Istæ sunt generationes cæli et terræ, quando creata sunt, in die quo fecit Dominus Deus cælum et terram, (Liber Genesis 2, 4)

  • et omne virgultum agri antequam oriretur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret: non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram: (Liber Genesis 2, 5)

  • Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terræ, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ, et factus est homo in animam viventem. (Liber Genesis 2, 7)

  • Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio, in quo posuit hominem quem formaverat. (Liber Genesis 2, 8)

  • Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave lignum etiam vitæ in medio paradisi, lignumque scientiæ boni et mali. (Liber Genesis 2, 9)

  • Et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita. (Liber Genesis 2, 10)

  • Nomen uni Phison: ipse est qui circuit omnem terram Hevilath, ubi nascitur aurum: (Liber Genesis 2, 11)

  • et aurum terræ illius optimum est ; ibi invenitur bdellium, et lapis onychinus. (Liber Genesis 2, 12)

  • Et nomen fluvii secundi Gehon ; ipse est qui circumit omnem terram Æthiopiæ. (Liber Genesis 2, 13)

  • Nomen vero fluminis tertii, Tigris: ipse vadit contra Assyrios. Fluvius autem quartus, ipse est Euphrates. (Liber Genesis 2, 14)

  • Tulit ergo Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur, et custodiret illum: (Liber Genesis 2, 15)


"O Santo Sacrifício da Missa é o sufrágio mais eficaz que ultrapassa todas as orações." São Padre Pio de Pietrelcina