Mosaico decorativo

Talált 25898 Eredmények: Um

  • Omnes decimæ terræ, sive de frugibus, sive de pomis arborum, Domini sunt, et illi sanctificantur. (Liber Leviticus 27, 30)

  • Si quis autem voluerit redimere decimas suas, addet quintam partem earum. (Liber Leviticus 27, 31)

  • Omnium decimarum bovis et ovis et capræ, quæ sub pastoris virga transeunt, quidquid decimum venerit, sanctificabitur Domino. (Liber Leviticus 27, 32)

  • Non eligetur nec bonum nec malum, nec altero commutabitur, si quis mutaverit: et quod mutatum est, et pro quo mutatum est, sanctificabitur Domino, et non redimetur. (Liber Leviticus 27, 33)

  • Hæc sunt præcepta, quæ mandavit Dominus Moysi ad filios Israël in monte Sinai. (Liber Leviticus 27, 34)

  • Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai in tabernaculo fœderis, prima die mensis secundi, anno altero egressionis eorum ex Ægypto, dicens: (Liber Numeri 1, 1)

  • Tollite summam universæ congregationis filiorum Israël per cognationes et domos suas, et nomina singulorum, quidquid sexus est masculini (Liber Numeri 1, 2)

  • a vigesimo anno et supra, omnium virorum fortium ex Israël, et numerabitis eos per turmas suas, tu et Aaron. (Liber Numeri 1, 3)

  • Eruntque vobiscum principes tribuum ac domorum in cognationibus suis, (Liber Numeri 1, 4)

  • quorum ista sunt nomina: de Ruben, Elisur, filius Sedeur ; (Liber Numeri 1, 5)

  • de Issachar, Nathanaël filius Suar ; (Liber Numeri 1, 8)

  • filiorum autem Joseph, de Ephraim, Elisama filius Ammiud ; de Manasse, Gamaliel filius Phadassur ; (Liber Numeri 1, 10)


"As almas! As almas! Se alguém soubesse o preço que custam". São Padre Pio de Pietrelcina