Encontrados 25898 resultados para: Um
Omnes decimæ terræ, sive de frugibus, sive de pomis arborum, Domini sunt, et illi sanctificantur. (Liber Leviticus 27, 30)
Si quis autem voluerit redimere decimas suas, addet quintam partem earum. (Liber Leviticus 27, 31)
Omnium decimarum bovis et ovis et capræ, quæ sub pastoris virga transeunt, quidquid decimum venerit, sanctificabitur Domino. (Liber Leviticus 27, 32)
Non eligetur nec bonum nec malum, nec altero commutabitur, si quis mutaverit: et quod mutatum est, et pro quo mutatum est, sanctificabitur Domino, et non redimetur. (Liber Leviticus 27, 33)
Hæc sunt præcepta, quæ mandavit Dominus Moysi ad filios Israël in monte Sinai. (Liber Leviticus 27, 34)
Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai in tabernaculo fœderis, prima die mensis secundi, anno altero egressionis eorum ex Ægypto, dicens: (Liber Numeri 1, 1)
Tollite summam universæ congregationis filiorum Israël per cognationes et domos suas, et nomina singulorum, quidquid sexus est masculini (Liber Numeri 1, 2)
a vigesimo anno et supra, omnium virorum fortium ex Israël, et numerabitis eos per turmas suas, tu et Aaron. (Liber Numeri 1, 3)
Eruntque vobiscum principes tribuum ac domorum in cognationibus suis, (Liber Numeri 1, 4)
quorum ista sunt nomina: de Ruben, Elisur, filius Sedeur ; (Liber Numeri 1, 5)
de Issachar, Nathanaël filius Suar ; (Liber Numeri 1, 8)
filiorum autem Joseph, de Ephraim, Elisama filius Ammiud ; de Manasse, Gamaliel filius Phadassur ; (Liber Numeri 1, 10)