Mosaico decorativo

Talált 25898 Eredmények: Um

  • per quem et habemus accessum per fidem in gratiam istam, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriæ filiorum Dei. (Epistula ad Romanos 5, 2)

  • Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus: scientes quod tribulatio patientiam operatur: (Epistula ad Romanos 5, 3)

  • spes autem non confundit: quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis. (Epistula ad Romanos 5, 5)

  • Ut quid enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus, pro impiis mortuus est? (Epistula ad Romanos 5, 6)

  • Commendat autem caritatem suam Deus in nobis: quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus, (Epistula ad Romanos 5, 8)

  • Christus pro nobis mortuus est: multo igitur magis nunc justificati in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum. (Epistula ad Romanos 5, 9)

  • Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem filii ejus: multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius. (Epistula ad Romanos 5, 10)

  • Non solum autem: sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus. (Epistula ad Romanos 5, 11)

  • Propterea sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt. (Epistula ad Romanos 5, 12)

  • Usque ad legem enim peccatum erat in mundo: peccatum autem non imputabatur, cum lex non esset. (Epistula ad Romanos 5, 13)

  • Sed non sicut delictum, ita et donum: si enim unius delicto multi mortui sunt: multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Jesu Christi in plures abundavit. (Epistula ad Romanos 5, 15)

  • Et non sicut per unum peccatum, ita et donum. Nam judicium quidem ex uno in condemnationem: gratia autem ex multis delictis in justificationem. (Epistula ad Romanos 5, 16)


"Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade." São Padre Pio de Pietrelcina