Löydetty 25898 Tulokset: Um
per quem et habemus accessum per fidem in gratiam istam, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriæ filiorum Dei. (Epistula ad Romanos 5, 2)
Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus: scientes quod tribulatio patientiam operatur: (Epistula ad Romanos 5, 3)
spes autem non confundit: quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis. (Epistula ad Romanos 5, 5)
Ut quid enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus, pro impiis mortuus est? (Epistula ad Romanos 5, 6)
Commendat autem caritatem suam Deus in nobis: quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus, (Epistula ad Romanos 5, 8)
Christus pro nobis mortuus est: multo igitur magis nunc justificati in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum. (Epistula ad Romanos 5, 9)
Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem filii ejus: multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius. (Epistula ad Romanos 5, 10)
Non solum autem: sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus. (Epistula ad Romanos 5, 11)
Propterea sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt. (Epistula ad Romanos 5, 12)
Usque ad legem enim peccatum erat in mundo: peccatum autem non imputabatur, cum lex non esset. (Epistula ad Romanos 5, 13)
Sed non sicut delictum, ita et donum: si enim unius delicto multi mortui sunt: multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Jesu Christi in plures abundavit. (Epistula ad Romanos 5, 15)
Et non sicut per unum peccatum, ita et donum. Nam judicium quidem ex uno in condemnationem: gratia autem ex multis delictis in justificationem. (Epistula ad Romanos 5, 16)