Talált 25898 Eredmények: Um
Tulit et unctionis oleum, quo linivit tabernaculum cum omni supellectili sua. (Liber Leviticus 8, 10)
Cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus, unxit illud, et omnia vasa ejus, labrumque cum basi sua sanctificavit oleo. (Liber Leviticus 8, 11)
Quod fundens super caput Aaron, unxit eum, et consecravit: (Liber Leviticus 8, 12)
Obtulit et vitulum pro peccato: cumque super caput ejus posuisset Aaron et filii ejus manus suas, (Liber Leviticus 8, 14)
immolavit eum, hauriens sanguinem, et tincto digito, tetigit cornua altaris per gyrum: quo expiato et sanctificato, fudit reliquum sanguinem ad fundamenta ejus. (Liber Leviticus 8, 15)
Adipem vero qui erat super vitalia, et reticulum jecoris, duosque renunculos, cum arvinulis suis, adolevit super altare: (Liber Leviticus 8, 16)
vitulum cum pelle, et carnibus, et fimo, cremans extra castra, sicut præceperat Dominus. (Liber Leviticus 8, 17)
Obtulit et arietem in holocaustum: super cujus caput cum imposuissent Aaron et filii ejus manus suas, (Liber Leviticus 8, 18)
immolavit eum, et fudit sanguinem ejus per circuitum altaris. (Liber Leviticus 8, 19)
Ipsumque arietem in frusta concidens, caput ejus, et artus, et adipem adolevit igni, (Liber Leviticus 8, 20)
lotis prius intestinis et pedibus: totumque simul arietem incendit super altare, eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino, sicut præceperat ei. (Liber Leviticus 8, 21)
Obtulit et arietem secundum in consecratione sacerdotum, posueruntque super caput ejus Aaron et filii ejus manus suas: (Liber Leviticus 8, 22)