Mosaico decorativo

Löydetty 25898 Tulokset: Um

  • Tulit et unctionis oleum, quo linivit tabernaculum cum omni supellectili sua. (Liber Leviticus 8, 10)

  • Cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus, unxit illud, et omnia vasa ejus, labrumque cum basi sua sanctificavit oleo. (Liber Leviticus 8, 11)

  • Quod fundens super caput Aaron, unxit eum, et consecravit: (Liber Leviticus 8, 12)

  • Obtulit et vitulum pro peccato: cumque super caput ejus posuisset Aaron et filii ejus manus suas, (Liber Leviticus 8, 14)

  • immolavit eum, hauriens sanguinem, et tincto digito, tetigit cornua altaris per gyrum: quo expiato et sanctificato, fudit reliquum sanguinem ad fundamenta ejus. (Liber Leviticus 8, 15)

  • Adipem vero qui erat super vitalia, et reticulum jecoris, duosque renunculos, cum arvinulis suis, adolevit super altare: (Liber Leviticus 8, 16)

  • vitulum cum pelle, et carnibus, et fimo, cremans extra castra, sicut præceperat Dominus. (Liber Leviticus 8, 17)

  • Obtulit et arietem in holocaustum: super cujus caput cum imposuissent Aaron et filii ejus manus suas, (Liber Leviticus 8, 18)

  • immolavit eum, et fudit sanguinem ejus per circuitum altaris. (Liber Leviticus 8, 19)

  • Ipsumque arietem in frusta concidens, caput ejus, et artus, et adipem adolevit igni, (Liber Leviticus 8, 20)

  • lotis prius intestinis et pedibus: totumque simul arietem incendit super altare, eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino, sicut præceperat ei. (Liber Leviticus 8, 21)

  • Obtulit et arietem secundum in consecratione sacerdotum, posueruntque super caput ejus Aaron et filii ejus manus suas: (Liber Leviticus 8, 22)


"Quem te agita e te atormenta é o demônio. Quem te consola é Deus!" São Padre Pio de Pietrelcina