Mosaico decorativo

Talált 25898 Eredmények: Um

  • indues Aaron vestimentis suis, id est, linea et tunica, et superhumerali et rationali, quod constringes balteo. (Liber Exodus 29, 5)

  • et oleum unctionis fundes super caput ejus : atque hoc ritu consecrabitur. (Liber Exodus 29, 7)

  • Aaron scilicet et liberos ejus, et impones eis mitras : eruntque sacerdotes mihi religione perpetua. Postquam initiaveris manus eorum, (Liber Exodus 29, 9)

  • applicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii. Imponentque Aaron et filii ejus manus super caput illius, (Liber Exodus 29, 10)

  • et mactabis eum in conspectu Domini, juxta ostium tabernaculi testimonii. (Liber Exodus 29, 11)

  • Sumptumque de sanguine vituli, pones super cornua altaris digito tuo, reliquum autem sanguinem fundes juxta basim ejus. (Liber Exodus 29, 12)

  • Sumes et adipem totum qui operit intestina, et reticulum jecoris, ac duos renes, et adipem qui super eos est, et offeres incensum super altare : (Liber Exodus 29, 13)

  • carnes vero vituli et corium et fimum combures foris extra castra, eo quod pro peccato sit. (Liber Exodus 29, 14)

  • Unum quoque arietem sumes, super cujus caput ponent Aaron et filii ejus manus. (Liber Exodus 29, 15)

  • Quem cum mactaveris, tolles de sanguine ejus, et fundes circa altare. (Liber Exodus 29, 16)

  • Ipsum autem arietem secabis in frusta : lotaque intestina ejus ac pedes, pones super concisas carnes, et super caput illius. (Liber Exodus 29, 17)

  • Et offeres totum arietem in incensum super altare : oblatio est Domino, odor suavissimus victimæ Domini. (Liber Exodus 29, 18)


"Deve-se caminhar em nuvens cada vez que se termina uma confissão!" São Padre Pio de Pietrelcina