Found 25898 Results for: Um
indues Aaron vestimentis suis, id est, linea et tunica, et superhumerali et rationali, quod constringes balteo. (Liber Exodus 29, 5)
et oleum unctionis fundes super caput ejus : atque hoc ritu consecrabitur. (Liber Exodus 29, 7)
Aaron scilicet et liberos ejus, et impones eis mitras : eruntque sacerdotes mihi religione perpetua. Postquam initiaveris manus eorum, (Liber Exodus 29, 9)
applicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii. Imponentque Aaron et filii ejus manus super caput illius, (Liber Exodus 29, 10)
et mactabis eum in conspectu Domini, juxta ostium tabernaculi testimonii. (Liber Exodus 29, 11)
Sumptumque de sanguine vituli, pones super cornua altaris digito tuo, reliquum autem sanguinem fundes juxta basim ejus. (Liber Exodus 29, 12)
Sumes et adipem totum qui operit intestina, et reticulum jecoris, ac duos renes, et adipem qui super eos est, et offeres incensum super altare : (Liber Exodus 29, 13)
carnes vero vituli et corium et fimum combures foris extra castra, eo quod pro peccato sit. (Liber Exodus 29, 14)
Unum quoque arietem sumes, super cujus caput ponent Aaron et filii ejus manus. (Liber Exodus 29, 15)
Quem cum mactaveris, tolles de sanguine ejus, et fundes circa altare. (Liber Exodus 29, 16)
Ipsum autem arietem secabis in frusta : lotaque intestina ejus ac pedes, pones super concisas carnes, et super caput illius. (Liber Exodus 29, 17)
Et offeres totum arietem in incensum super altare : oblatio est Domino, odor suavissimus victimæ Domini. (Liber Exodus 29, 18)