Talált 1457 Eredmények: Terra Gentes
Nam nubes castra eorum obumbrabat, et ex aqua quæ ante erat, terra arida apparuit, et in mari Rubro via sine impedimento, et campus germinans de profundo nimio: (Liber Sapientiae 19, 7)
Memores enim erant adhuc eorum quæ in incolatu illorum facta fuerant: quemadmodum pro natione animalium eduxit terra muscas, et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum. (Liber Sapientiae 19, 10)
Qui audit illam judicabit gentes: et qui intuetur illam permanebit confidens. (Liber Ecclesiasticus 4, 16)
Avaro autem nihil est scelestius. Quid superbit terra et cinis? (Liber Ecclesiasticus 10, 9)
Arefecit ex ipsis, et disperdidit eos, et cessare fecit memoriam eorum a terra. (Liber Ecclesiasticus 10, 20)
Ecce cælum et cæli cælorum, abyssus, et universa terra, et quæ in eis sunt, in conspectu illius commovebuntur. (Liber Ecclesiasticus 16, 18)
Deus creavit de terra hominem, et secundum imaginem suam fecit illum: (Liber Ecclesiasticus 17, 1)
Virtutem altitudinis cæli ipse conspicit: et omnes homines terra et cinis. (Liber Ecclesiasticus 17, 31)
Et in omni terra steti: et in omni populo, (Liber Ecclesiasticus 24, 9)
Virtutes populorum concidit, et gentes fortes dissolvit. (Liber Ecclesiasticus 28, 18)
Ex ipsis exaltavit et magnificavit Deus, et ex ipsis posuit in numerum dierum: et omnes homines de solo et ex terra unde creatus est Adam. (Liber Ecclesiasticus 33, 10)
et immitte timorem tuum super gentes quæ non exquisierunt te, ut cognoscant quia non est deus nisi tu, et enarrent magnalia tua. (Liber Ecclesiasticus 36, 2)