Talált 1457 Eredmények: Terra Gentes
qui enim recti sunt habitabunt in terra, et simplices permanebunt in ea ; (Liber Proverbiorum 2, 21)
impii vero de terra perdentur, et qui inique agunt auferentur ex ea. (Liber Proverbiorum 2, 22)
Ab æterno ordinata sum, et ex antiquis antequam terra fieret. (Liber Proverbiorum 8, 23)
Si justus in terra recipit, quanto magis impius et peccator ! (Liber Proverbiorum 11, 31)
Melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda. (Liber Proverbiorum 21, 19)
Cælum sursum, et terra deorsum, et cor regum inscrutabile. (Liber Proverbiorum 25, 3)
Aqua frigida animæ sitienti, et nuntius bonus de terra longinqua. (Liber Proverbiorum 25, 25)
generatio quæ pro dentibus gladios habet, et commandit molaribus suis, ut comedat inopes de terra, et pauperes ex hominibus. (Liber Proverbiorum 30, 14)
Infernus, et os vulvæ, et terra quæ non satiatur aqua: ignis vero numquam dicit: Sufficit. (Liber Proverbiorum 30, 16)
Per tria movetur terra, et quartum non potest sustinere: (Liber Proverbiorum 30, 21)
Generatio præterit, et generatio advenit ; terra autem in æternum stat. (Liber Ecclesiastes 1, 4)
et omnia pergunt ad unum locum. De terra facta sunt, et in terram pariter revertuntur. (Liber Ecclesiastes 3, 20)