Talált 1870 Eredmények: Spe
Leviores pardis equi ejus, et velociores lupis vespertinis: et diffundentur equites ejus: equites namque ejus de longe venient ; volabunt quasi aquila festinans ad comedendum. (Prophetia Habacuc 1, 8)
Quia adhuc visus procul ; et apparebit in finem, et non mentietur: si moram fecerit, exspecta illum, quia veniens veniet, et non tardabit. (Prophetia Habacuc 2, 3)
Quid prodest sculptile, quia sculpsit illud fictor suus, conflatile, et imaginem falsam? quia speravit in figmento fictor ejus, ut faceret simulacra muta. (Prophetia Habacuc 2, 18)
Stetit, et mensus est terram ; aspexit, et dissolvit gentes, et contriti sunt montes sæculi: incurvati sunt colles mundi ab itineribus æternitatis ejus. (Prophetia Habacuc 3, 6)
Maledixisti sceptris ejus, capiti bellatorum ejus, venientibus ut turbo ad dispergendum me: exsultatio eorum, sicut ejus qui devorat pauperem in abscondito. (Prophetia Habacuc 3, 14)
congregans hominem et pecus, congregans volatilia cæli et pisces maris: et ruinæ impiorum erunt, et disperdam homines a facie terræ, dicit Dominus. (Prophetia Sophoniae 1, 3)
Et extendam manum meam super Judam et super omnes habitantes Jerusalem: et disperdam de loco hoc reliquias Baal, et nomina ædituorum cum sacerdotibus ; (Prophetia Sophoniae 1, 4)
Ululate, habitatores Pilæ: conticuit omnis populus Chanaan, disperierunt omnes involuti argento. (Prophetia Sophoniae 1, 11)
Væ qui habitatis funiculum maris, gens perditorum ! verbum Domini super vos, Chanaan, terra Philisthinorum ; et disperdam te, ita ut non sit inhabitator. (Prophetia Sophoniae 2, 5)
et erit funiculus ejus qui remanserit de domo Juda: ibi pascentur, in domibus Ascalonis ad vesperam requiescent, quia visitabit eos Dominus Deus eorum, et avertet captivitatem eorum. (Prophetia Sophoniae 2, 7)
Et extendet manum suam super aquilonem, et perdet Assur, et ponet speciosam in solitudinem, et in invium, et quasi desertum. (Prophetia Sophoniae 2, 13)
Principes ejus in medio ejus quasi leones rugientes ; judices ejus lupi vespere, non relinquebant in mane. (Prophetia Sophoniae 3, 3)