Talált 1870 Eredmények: Spe
quia desperata est plaga ejus, quia venit usque ad Judam ; tetigit portam populi mei usque ad Jerusalem. (Prophetia Michaeae 1, 9)
In Geth nolite annuntiare ; lacrimis ne ploretis ; in domo pulveris pulvere vos conspergite. (Prophetia Michaeae 1, 10)
Et erunt reliquiæ Jacob in medio populorum multorum quasi ros a Domino, et quasi stillæ super herbam, quæ non exspectat virum, et non præstolatur filios hominum. (Prophetia Michaeae 5, 7)
Et erit in die illa, dicit Dominus: auferam equos tuos de medio tui, et disperdam quadrigas tuas. (Prophetia Michaeae 5, 10)
Qui optimus in eis est, quasi paliurus, et qui rectus, quasi spina de sepe. Dies speculationis tuæ, visitatio tua venit: nunc erit vastitas eorum. (Prophetia Michaeae 7, 4)
Ego autem ad Dominum aspiciam ; exspectabo Deum, salvatorem meum: audiet me Deus meus. (Prophetia Michaeae 7, 7)
Bonus Dominus, et confortans in die tribulationis, et sciens sperantes in se. (Prophetia Nahum 1, 7)
Ascendit qui dispergat coram te, qui custodiat obsidionem: contemplare viam, conforta lumbos, robora virtutem valde. (Prophetia Nahum 2, 1)
In itineribus conturbati sunt ; quadrigæ collisæ sunt in plateis: aspectus eorum quasi lampades, quasi fulgura discurrentia. (Prophetia Nahum 2, 4)
Leo cepit sufficienter catulis suis, et necavit leænis suis, et implevit præda speluncas suas, et cubile suum rapina. (Prophetia Nahum 2, 12)
Propter multitudinem fornicationum meretricis speciosæ, et gratæ, et habentis maleficia, quæ vendidit gentes in fornicationibus suis, et familias in maleficiis suis. (Prophetia Nahum 3, 4)
Et tu ergo inebriaberis, et eris despecta: et tu quæres auxilium ab inimico. (Prophetia Nahum 3, 11)