Talált 52 Eredmények: Scientia

  • Tu autem Daniel, claude sermones, et signa librum usque ad tempus statutum: plurimi pertransibunt, et multiplex erit scientia. (Prophetia Danielis 12, 4)

  • Audite verbum Domini, filii Israël, quia judicium Domino cum habitatoribus terræ: non est enim veritas, et non est misericordia, et non est scientia Dei in terra. (Prophetia Osee 4, 1)

  • hunc, definito consilio et præscientia Dei traditum, per manus iniquorum affligentes interemistis: (Actus Apostolorum 2, 23)

  • Certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis dilectione, repleti omni scientia, ita ut possitis alterutrum monere. (Epistula ad Romanos 15, 14)

  • quod in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia. (Epistula I ad Corinthios 1, 5)

  • De iis autem quæ idolis sacrificantur, scimus quia omnes scientiam habemus. Scientia inflat, caritas vero ædificat. (Epistula I ad Corinthios 8, 1)

  • Sed non in omnibus est scientia. Quidam autem cum conscientia usque nunc idoli, quasi idolothytum manducant: et conscientia ipsorum cum sit infirma, polluitur. (Epistula I ad Corinthios 8, 7)

  • Et peribit infirmus in tua scientia, frater, propter quem Christus mortuus est? (Epistula I ad Corinthios 8, 11)

  • Caritas numquam excidit: sive prophetiæ evacuabuntur, sive linguæ cessabunt, sive scientia destruetur. (Epistula I ad Corinthios 13, 8)

  • Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens: quid vobis prodero, nisi vobis loquar aut in revelatione, aut in scientia, aut in prophetia, aut in doctrina? (Epistula I ad Corinthios 14, 6)

  • in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta, (Epistula II ad Corinthios 6, 6)

  • Sed sicut in omnibus abundatis fide, et sermone, et scientia, et omni sollicitudine, insuper et caritate vestra in nos, ut et in hac gratia abundetis. (Epistula II ad Corinthios 8, 7)


“O demônio é forte com quem o teme, mas é fraquíssimo com quem o despreza.” São Padre Pio de Pietrelcina