Talált 52 Eredmények: Scientia

  • Principium sapientiæ timor Domini, et scientia sanctorum prudentia. (Liber Proverbiorum 9, 10)

  • Simulator ore decipit amicum suum ; justi autem liberabuntur scientia. (Liber Proverbiorum 11, 9)

  • Ubi non est scientia animæ, non est bonum, et qui festinus est pedibus offendet. (Liber Proverbiorum 19, 2)

  • Ecce descripsi eam tibi tripliciter, in cogitationibus et scientia: (Liber Proverbiorum 22, 20)

  • Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas. (Liber Ecclesiastes 9, 10)

  • In manu enim illius et nos et sermones nostri, et omnis sapientia, et operum scientia, et disciplina. (Liber Sapientiae 7, 16)

  • Vani autem sunt omnes homines in quibus non subest scientia Dei ; et de his quæ videntur bona, non potuerunt intelligere eum qui est, neque operibus attendentes agnoverunt quis esset artifex: (Liber Sapientiae 13, 1)

  • in lingua enim sapientia dignoscitur: et sensus, et scientia, et doctrina in verbo sensati, et firmamentum in operibus justitiæ. (Liber Ecclesiasticus 4, 29)

  • Esto firmus in via Domini, et in veritate sensus tui et scientia: et prosequatur te verbum pacis et justitiæ. (Liber Ecclesiasticus 5, 12)

  • sapientia, et disciplina, et scientia legis, apud Deum: dilectio, et viæ bonorum, apud ipsum. (Liber Ecclesiasticus 11, 15)

  • Scientia sapientis tamquam inundatio abundabit, et consilium illius sicut fons vitæ permanet. (Liber Ecclesiasticus 21, 16)

  • Tamquam domus exterminata, sic fatuo sapientia: et scientia insensati inenarrabilia verba. (Liber Ecclesiasticus 21, 21)


“De que vale perder-se em vãos temores?” São Padre Pio de Pietrelcina