Talált 407 Eredmények: Sancti Spiritus
Et nunc, Domine omnipotens, Deus Israël, anima in angustiis, et spiritus anxius clamat ad te. (Liber Baruch 3, 1)
Ecce enim veniunt filii tui, quos dimisisti dispersos: veniunt collecti ab oriente usque ad occidentem, in verbo Sancti, gaudentes in honorem Dei. (Liber Baruch 4, 37)
Exsurge, Jerusalem, et sta in excelso: et circumspice ad orientem, et vide collectos filios tuos ab oriente sole usque ad occidentem, in verbo Sancti, gaudentes Dei memoria. (Liber Baruch 5, 5)
Ex omni pretio empta sunt, in quibus spiritus non inest ipsis. (Liber Baruch 6, 24)
similiter et fulgur cum apparuerit, perspicuum est: idipsum autem et spiritus in omni regione spirat: (Liber Baruch 6, 60)
Et unumquodque eorum coram facie sua ambulabat: ubi erat impetus spiritus, illuc gradiebantur, nec revertebantur cum ambularent. (Prophetia Ezechielis 1, 12)
Quocumque ibat spiritus, illuc, eunte spiritu, et rotæ pariter elevabantur sequentes eum: spiritus enim vitæ erat in rotis. (Prophetia Ezechielis 1, 20)
Cum euntibus ibant, et cum stantibus stabant: et cum elevatis a terra, pariter elevabantur et rotæ sequentes ea, quia spiritus vitæ erat in rotis. (Prophetia Ezechielis 1, 21)
Et ingressus est in me spiritus postquam locutus est mihi, et statuit me supra pedes meos: et audivi loquentem ad me, (Prophetia Ezechielis 2, 2)
Et assumpsit me spiritus, et audivi post me vocem commotionis magnæ: Benedicta gloria Domini de loco suo: (Prophetia Ezechielis 3, 12)
Spiritus quoque levavit me, et assumpsit me: et abii amarus in indignatione spiritus mei: manus enim Domini erat mecum, confortans me. (Prophetia Ezechielis 3, 14)
Et ingressus est in me spiritus, et statuit me super pedes meos, et locutus est mihi, et dixit ad me: Ingredere, et includere in medio domus tuæ. (Prophetia Ezechielis 3, 24)