Mosaico decorativo

Found 407 Results for: Sancti Spiritus

  • Et nunc, Domine omnipotens, Deus Israël, anima in angustiis, et spiritus anxius clamat ad te. (Liber Baruch 3, 1)

  • Ecce enim veniunt filii tui, quos dimisisti dispersos: veniunt collecti ab oriente usque ad occidentem, in verbo Sancti, gaudentes in honorem Dei. (Liber Baruch 4, 37)

  • Exsurge, Jerusalem, et sta in excelso: et circumspice ad orientem, et vide collectos filios tuos ab oriente sole usque ad occidentem, in verbo Sancti, gaudentes Dei memoria. (Liber Baruch 5, 5)

  • Ex omni pretio empta sunt, in quibus spiritus non inest ipsis. (Liber Baruch 6, 24)

  • similiter et fulgur cum apparuerit, perspicuum est: idipsum autem et spiritus in omni regione spirat: (Liber Baruch 6, 60)

  • Et unumquodque eorum coram facie sua ambulabat: ubi erat impetus spiritus, illuc gradiebantur, nec revertebantur cum ambularent. (Prophetia Ezechielis 1, 12)

  • Quocumque ibat spiritus, illuc, eunte spiritu, et rotæ pariter elevabantur sequentes eum: spiritus enim vitæ erat in rotis. (Prophetia Ezechielis 1, 20)

  • Cum euntibus ibant, et cum stantibus stabant: et cum elevatis a terra, pariter elevabantur et rotæ sequentes ea, quia spiritus vitæ erat in rotis. (Prophetia Ezechielis 1, 21)

  • Et ingressus est in me spiritus postquam locutus est mihi, et statuit me supra pedes meos: et audivi loquentem ad me, (Prophetia Ezechielis 2, 2)

  • Et assumpsit me spiritus, et audivi post me vocem commotionis magnæ: Benedicta gloria Domini de loco suo: (Prophetia Ezechielis 3, 12)

  • Spiritus quoque levavit me, et assumpsit me: et abii amarus in indignatione spiritus mei: manus enim Domini erat mecum, confortans me. (Prophetia Ezechielis 3, 14)

  • Et ingressus est in me spiritus, et statuit me super pedes meos, et locutus est mihi, et dixit ad me: Ingredere, et includere in medio domus tuæ. (Prophetia Ezechielis 3, 24)


"Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar." São Padre Pio de Pietrelcina