Talált 20371 Eredmények: Re
paleæ non dantur nobis, et lateres similiter imperantur : en famuli tui flagellis cædimur, et injuste agitur contra populum tuum. (Liber Exodus 5, 16)
Ite ergo, et operamini : paleæ non dabuntur vobis, et reddetis consuetum numerum laterum. (Liber Exodus 5, 18)
Videbantque se præpositi filiorum Israël in malo, eo quod diceretur eis : Non minuetur quidquam de lateribus per singulos dies. (Liber Exodus 5, 19)
Occurreruntque Moysi et Aaron, qui stabant ex adverso, egredientibus a Pharaone : (Liber Exodus 5, 20)
et dixerunt ad eos : Videat Dominus et judicet, quoniam fœtere fecistis odorem nostrum coram Pharaone et servis ejus, et præbuistis ei gladium, ut occideret nos. (Liber Exodus 5, 21)
Reversusque est Moyses ad Dominum, et ait : Domine, cur afflixisti populum istum ? quare misisti me ? (Liber Exodus 5, 22)
ex eo enim quo ingressus sum ad Pharaonem ut loquerer in nomine tuo, afflixit populum tuum : et non liberasti eos. (Liber Exodus 5, 23)
Pepigique fœdus cum eis, ut darem eis terram Chanaan, terram peregrinationis eorum, in qua fuerunt advenæ. (Liber Exodus 6, 4)
Ego audivi gemitum filiorum Israël, quo Ægyptii oppresserunt eos : et recordatus sum pacti mei. (Liber Exodus 6, 5)
Ideo dic filiis Israël : Ego Dominus qui educam vos de ergastulo Ægyptiorum, et eruam de servitute, ac redimam in brachio excelso et judiciis magnis. (Liber Exodus 6, 6)
et induxerim in terram, super quam levavi manum meam ut darem eam Abraham, Isaac et Jacob : daboque illam vobis possidendam. Ego Dominus. (Liber Exodus 6, 8)
Ingredere, et loquere ad Pharaonem regem Ægypti, ut dimittat filios Israël de terra sua. (Liber Exodus 6, 11)