Mosaico decorativo

Encontrados 20371 resultados para: Re

  • paleæ non dantur nobis, et lateres similiter imperantur : en famuli tui flagellis cædimur, et injuste agitur contra populum tuum. (Liber Exodus 5, 16)

  • Ite ergo, et operamini : paleæ non dabuntur vobis, et reddetis consuetum numerum laterum. (Liber Exodus 5, 18)

  • Videbantque se præpositi filiorum Israël in malo, eo quod diceretur eis : Non minuetur quidquam de lateribus per singulos dies. (Liber Exodus 5, 19)

  • Occurreruntque Moysi et Aaron, qui stabant ex adverso, egredientibus a Pharaone : (Liber Exodus 5, 20)

  • et dixerunt ad eos : Videat Dominus et judicet, quoniam fœtere fecistis odorem nostrum coram Pharaone et servis ejus, et præbuistis ei gladium, ut occideret nos. (Liber Exodus 5, 21)

  • Reversusque est Moyses ad Dominum, et ait : Domine, cur afflixisti populum istum ? quare misisti me ? (Liber Exodus 5, 22)

  • ex eo enim quo ingressus sum ad Pharaonem ut loquerer in nomine tuo, afflixit populum tuum : et non liberasti eos. (Liber Exodus 5, 23)

  • Pepigique fœdus cum eis, ut darem eis terram Chanaan, terram peregrinationis eorum, in qua fuerunt advenæ. (Liber Exodus 6, 4)

  • Ego audivi gemitum filiorum Israël, quo Ægyptii oppresserunt eos : et recordatus sum pacti mei. (Liber Exodus 6, 5)

  • Ideo dic filiis Israël : Ego Dominus qui educam vos de ergastulo Ægyptiorum, et eruam de servitute, ac redimam in brachio excelso et judiciis magnis. (Liber Exodus 6, 6)

  • et induxerim in terram, super quam levavi manum meam ut darem eam Abraham, Isaac et Jacob : daboque illam vobis possidendam. Ego Dominus. (Liber Exodus 6, 8)

  • Ingredere, et loquere ad Pharaonem regem Ægypti, ut dimittat filios Israël de terra sua. (Liber Exodus 6, 11)


"Amar significa dar aos outros – especialmente a quem precisa e a quem sofre – o que de melhor temos em nós mesmos." São Padre Pio de Pietrelcina