Talált 20371 Eredmények: Re
Dicit ad eum Nicodemus: Quomodo potest homo nasci, cum sit senex? numquid potest in ventrem matris suæ iterato introire et renasci? (Evangelium secundum Ioannem 3, 4)
Respondit Jesus: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei. (Evangelium secundum Ioannem 3, 5)
Non mireris quia dixi tibi: oportet vos nasci denuo. (Evangelium secundum Ioannem 3, 7)
Respondit Nicodemus, et dixit ei: Quomodo possunt hæc fieri? (Evangelium secundum Ioannem 3, 9)
Respondit Jesus, et dixit ei: Tu es magister in Israël, et hæc ignoras? (Evangelium secundum Ioannem 3, 10)
Si terrena dixi vobis, et non creditis: quomodo, si dixero vobis cælestia, credetis? (Evangelium secundum Ioannem 3, 12)
ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam æternam. (Evangelium secundum Ioannem 3, 15)
Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam. (Evangelium secundum Ioannem 3, 16)
Qui credit in eum, non judicatur ; qui autem non credit, jam judicatus est: quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei. (Evangelium secundum Ioannem 3, 18)
Nondum enim missus fuerat Joannes in carcerem. (Evangelium secundum Ioannem 3, 24)
Respondit Joannes, et dixit: Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de cælo. (Evangelium secundum Ioannem 3, 27)
Illum oportet crescere, me autem minui. (Evangelium secundum Ioannem 3, 30)