Talált 20371 Eredmények: Re
Erat autem Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant a Joanne, et secuti fuerant eum. (Evangelium secundum Ioannem 1, 40)
Invenit hic primum fratrem suum Simonem, et dicit ei: Invenimus Messiam (quod est interpretatum Christus). (Evangelium secundum Ioannem 1, 41)
Et adduxit eum ad Jesum. Intuitus autem eum Jesus, dixit: Tu es Simon, filius Jona ; tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus. (Evangelium secundum Ioannem 1, 42)
In crastinum voluit exire in Galilæam, et invenit Philippum. Et dicit ei Jesus: Sequere me. (Evangelium secundum Ioannem 1, 43)
Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreæ et Petri. (Evangelium secundum Ioannem 1, 44)
Invenit Philippus Nathanaël, et dicit ei: Quem scripsit Moyses in lege, et prophetæ, invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth. (Evangelium secundum Ioannem 1, 45)
Et dixit ei Nathanaël: A Nazareth potest aliquid boni esse? Dicit ei Philippus: Veni et vide. (Evangelium secundum Ioannem 1, 46)
Vidit Jesus Nathanaël venientem ad se, et dicit de eo: Ecce vere Israëlita, in quo dolus non est. (Evangelium secundum Ioannem 1, 47)
Dicit ei Nathanaël: Unde me nosti? Respondit Jesus, et dixit ei: Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficu, vidi te. (Evangelium secundum Ioannem 1, 48)
Respondit ei Nathanaël, et ait: Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israël. (Evangelium secundum Ioannem 1, 49)
Respondit Jesus, et dixit ei: Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu, credis ; majus his videbis. (Evangelium secundum Ioannem 1, 50)
Erant autem ibi lapideæ hydriæ sex positæ secundum purificationem Judæorum, capientes singulæ metretas binas vel ternas. (Evangelium secundum Ioannem 2, 6)