Talált 20371 Eredmények: Re
illi vero qui digni habebuntur sæculo illo, et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores: (Evangelium secundum Lucam 20, 35)
neque enim ultra mori poterunt: æquales enim angelis sunt, et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis. (Evangelium secundum Lucam 20, 36)
Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit Dominum, Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Jacob. (Evangelium secundum Lucam 20, 37)
Respondentes autem quidam scribarum, dixerunt ei: Magister, bene dixisti. (Evangelium secundum Lucam 20, 39)
Et amplius non audebant eum quidquam interrogare. (Evangelium secundum Lucam 20, 40)
Attendite a scribis, qui volunt ambulare in stolis, et amant salutationes in foro, et primas cathedras in synagogis, et primos discubitus in conviviis, (Evangelium secundum Lucam 20, 46)
qui devorant domos viduarum, simulantes longam orationem: hi accipient damnationem majorem. (Evangelium secundum Lucam 20, 47)
Respiciens autem, vidit eos qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites. (Evangelium secundum Lucam 21, 1)
Et dixit: Vere dico vobis, quia vidua hæc pauper plus quam omnes misit. (Evangelium secundum Lucam 21, 3)
Hæc quæ videtis, venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur. (Evangelium secundum Lucam 21, 6)
Qui dixit: Videte ne seducamini: multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum: et tempus appropinquavit: nolite ergo ire post eos. (Evangelium secundum Lucam 21, 8)
Cum autem audieritis prælia et seditiones, nolite terreri: oportet primum hæc fieri, sed nondum statim finis. (Evangelium secundum Lucam 21, 9)