Talált 20371 Eredmények: Re
Et quærebant principes sacerdotum et scribæ mittere in illum manus illa hora, et timuerunt populum: cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem hanc. (Evangelium secundum Lucam 20, 19)
Et observantes miserunt insidiatores, qui se justos simularent, ut caperent eum in sermone, ut traderent illum principatui, et potestati præsidis. (Evangelium secundum Lucam 20, 20)
Et interrogaverunt eum, dicentes: Magister, scimus quia recte dicis et doces: et non accipis personam, sed viam Dei in veritate doces. (Evangelium secundum Lucam 20, 21)
Licet nobis tributum dare Cæsari, an non? (Evangelium secundum Lucam 20, 22)
ostendite mihi denarium. Cujus habet imaginem et inscriptionem? Respondentes dixerunt ei: Cæsaris. (Evangelium secundum Lucam 20, 24)
Et ait illis: Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari: et quæ sunt Dei, Deo. (Evangelium secundum Lucam 20, 25)
Et non potuerunt verbum ejus reprehendere coram plebe: et mirati in responso ejus, tacuerunt. (Evangelium secundum Lucam 20, 26)
Accesserunt autem quidam sadducæorum, qui negant esse resurrectionem, et interrogaverunt eum, (Evangelium secundum Lucam 20, 27)
dicentes: Magister, Moyses scripsit nobis: Si frater alicujus mortuus fuerit habens uxorem, et hic sine liberis fuerit, ut accipiat eam frater ejus uxorem, et suscitet semen fratri suo. (Evangelium secundum Lucam 20, 28)
Septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem, et mortuus est sine filiis. (Evangelium secundum Lucam 20, 29)
Et tertius accepit illam. Similiter et omnes septem, et non reliquerunt semen, et mortui sunt. (Evangelium secundum Lucam 20, 31)
In resurrectione ergo, cujus eorum erit uxor? siquidem septem habuerunt eam uxorem. (Evangelium secundum Lucam 20, 33)