Talált 20371 Eredmények: Re
Nemo lucernam accendit, et in abscondito ponit, neque sub modio: sed supra candelabrum, ut qui ingrediuntur, lumen videant. (Evangelium secundum Lucam 11, 33)
Et cum loqueretur, rogavit illum quidam pharisæus ut pranderet apud se. Et ingressus recubuit. (Evangelium secundum Lucam 11, 37)
Pharisæus autem cœpit intra se reputans dicere, quare non baptizatus esset ante prandium. (Evangelium secundum Lucam 11, 38)
Verumtamen quod superest, date eleemosynam: et ecce omnia munda sunt vobis. (Evangelium secundum Lucam 11, 41)
Sed væ vobis, pharisæis, quia decimatis mentham, et rutam, et omne olus, et præteritis judicium et caritatem Dei: hæc autem oportuit facere, et illa non omittere. (Evangelium secundum Lucam 11, 42)
Væ vobis, quia estis ut monumenta, quæ non apparent, et homines ambulantes supra, nesciunt. (Evangelium secundum Lucam 11, 44)
Respondens autem quidam ex legisperitis, ait illi: Magister, hæc dicens etiam contumeliam nobis facis. (Evangelium secundum Lucam 11, 45)
At ille ait: Et vobis legisperitis væ: quia oneratis homines oneribus, quæ portare non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas. (Evangelium secundum Lucam 11, 46)
Væ vobis, qui ædificatis monumenta prophetarum: patres autem vestri occiderunt illos. (Evangelium secundum Lucam 11, 47)
Propterea et sapientia Dei dixit: Mittam ad illos prophetas, et apostolos, et ex illis occident, et persequentur: (Evangelium secundum Lucam 11, 49)
a sanguine Abel, usque ad sanguinem Zachariæ, qui periit inter altare et ædem. Ita dico vobis, requiretur ab hac generatione. (Evangelium secundum Lucam 11, 51)
Cum autem hæc ad illos diceret, cœperunt pharisæi et legisperiti graviter insistere, et os ejus opprimere de multis, (Evangelium secundum Lucam 11, 53)