Mosaico decorativo

Talált 20371 Eredmények: Re

  • Quis autem ex vobis patrem petit panem, numquid lapidem dabit illi? aut piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi? (Evangelium secundum Lucam 11, 11)

  • Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester de cælo dabit spiritum bonum petentibus se? (Evangelium secundum Lucam 11, 13)

  • Et alii tentantes, signum de cælo quærebant ab eo. (Evangelium secundum Lucam 11, 16)

  • Ipse autem ut vidit cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet. (Evangelium secundum Lucam 11, 17)

  • Si autem et Satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum ejus? quia dicitis in Beelzebub me ejicere dæmonia. (Evangelium secundum Lucam 11, 18)

  • Porro si in digito Dei ejicio dæmonia: profecto pervenit in vos regnum Dei. (Evangelium secundum Lucam 11, 20)

  • Si autem fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma ejus auferet, in quibus confidebat, et spolia ejus distribuet. (Evangelium secundum Lucam 11, 22)

  • Cum immundus spiritus exierit de homine, ambulat per loca inaquosa, quærens requiem: et non inveniens dicit: Revertar in domum meam unde exivi. (Evangelium secundum Lucam 11, 24)

  • Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum, nequiores se, et ingressi habitant ibi. Et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. (Evangelium secundum Lucam 11, 26)

  • Factum est autem, cum hæc diceret: extollens vocem quædam mulier de turba dixit illi: Beatus venter qui te portavit, et ubera quæ suxisti. (Evangelium secundum Lucam 11, 27)

  • Turbis autem concurrentibus cœpit dicere: Generatio hæc, generatio nequam est: signum quærit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ. (Evangelium secundum Lucam 11, 29)

  • Regina austri surget in judicio cum viris generationis hujus, et condemnabit illos: quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis: et ecce plus quam Salomon hic. (Evangelium secundum Lucam 11, 31)


"A prática das bem-aventuranças não requer atos de heroísmo, mas a aceitação simples e humilde das provações." São Padre Pio de Pietrelcina