Talált 20371 Eredmények: Re
Tunc abeuntes pharisæi, consilium inierunt ut caperent eum in sermone. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 15)
Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo: non enim respicis personam hominum: (Evangelium secundum Matthaeum 22, 16)
dic ergo nobis quid tibi videtur, licet censum dare Cæsari, an non? (Evangelium secundum Matthaeum 22, 17)
Dicunt ei: Cæsaris. Tunc ait illis: Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari: et quæ sunt Dei, Deo. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 21)
Et audientes mirati sunt, et relicto eo abierunt. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 22)
In illo die accesserunt ad eum sadducæi, qui dicunt non esse resurrectionem: et interrogaverunt eum, (Evangelium secundum Matthaeum 22, 23)
dicentes: Magister, Moyses dixit: Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater ejus uxorem illius, et suscitet semen fratri suo. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 24)
Erant autem apud nos septem fratres: et primus, uxore ducta, defunctus est: et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 25)
In resurrectione ergo cujus erit de septem uxor? omnes enim habuerunt eam. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 28)
Respondens autem Jesus, ait illis: Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 29)
In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur: sed erunt sicut angeli Dei in cælo. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 30)
De resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis: (Evangelium secundum Matthaeum 22, 31)